← Torna alle versioni

Damone e Finzia

Pagina 50 · Numero 28

Testo latino

Damon et Phintias, philosophi Pythagorei virique virtutis, amicitiam inter se coniunxerant. Cum Dionysius, Syracusarum tyrannus, alterum ex his capitis damnavisset atque is aliquid temporis ab eo impetravisset ut, priusquam periret, domum reverteretur et res suas ordinaret, alter non dubitavit se vadem dare pro amici reditu. Solutus erat periculo mortis is qui modo cervicem gladio subiectam habebat; eidem gladio caput suum subiecerat is qui securus vivere poterat. Omnes igitur et in primis Dionysius novae atque ancipitis rei exitum speculabantur. Cum dies statua appropinquaret nec ille rediret, unusquisque tam temerarium sponsorem stultitiae damnabat; ille autem nihil de amici constantia metuere praedicabat: nam eodem momento et hora a Dionysio constituta alter supervenit. Paenituit tum tyrannum crudelitatis suae et non solum supplicium remisit, sed etiam Damonem et Phintiam rogavit ut se tertium in societatem amicitiae reciperent.

La traduzione italiana sarà disponibile a breve.