← Torna alle versioni

"Annibale sai vincere, ma non sfruttare la vittoria!"

Pagina 451 · Numero V468

Testo latino

Hannibali victori cum ceteri circumfusi gratularentur suaderentque ut, tanto perfunctus bello, diei quod reliquum esset noctisque insequentis quietem et ipse sibi sumeret et fessis daret militibus, Maharbal praefectus equitum, minime cessandum (esse) ratus, «Immo ut quid hac pugna sit actum scias, die quinto» inquit, «victor in Capitolio epulaberis. Sequere; cum equite, ut prius venisse quam venturum sciant, praecedam». Hannibali nimis laeta res est visa maiorque quam ut eam statim capére animo posset. Itaque voluntatem se laudare Maharbalis ait; ad consilium pensandum temporis opus esse. Tum Maharbal: «Non omnia nimirum eidem di dedère. Vincere scis, Hannibal; victoria uti nescis». Mora eius diei satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio.

La traduzione italiana sarà disponibile a breve.