← Torna alle versioni
Ancora risposte negative per i legati romani
Pagina 448 · Numero V462
Testo latino
In iis nova terribilisque species visa est, quod armati – ita mos gentis erat – in concilium venerunt. Cum verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac magnitudinem imperii petissent ne Poeno bellum Italiae inferenti per agros urbesque suas transitum darent, tantus cum fremitu risus dicitur ortus (esse) ut vix a magistratibus maioribusque natu iuventus sedaretur; adeo stolida impudensque postulatio visa est censère, ne in Italiam transmittant Galli bellum, ipsos id avertére in se agrosque suos pro alienis populandos obicére. Sedato tandem fremitu responsum legatis est neque Romanorum in se meritum esse neque Carthaginiensium iniuriam ob quae aut pro Romanis aut adversus Poenos sumant arma. Eadem ferme in ceteris Galliae conciliis dicta auditaque, nec hospitale quicquam pacatumve satis prius auditum quam Massiliam venère.
La traduzione italiana sarà disponibile a breve.