Testo latino
Quicumque semel turpi fraude innotuit, etiam si verum dicit, ammittit fidem; quicumque autem dignitatem pristinam amisit, etiam ignavis iocus est. Hoc attestantur hae breves Aesopi fabulae. Lupus et vulpes in tribunali iudice simio contendebant. Lupus arguebat vulpem furti crimine; illa negabat se illud facinus commisisse. Cum uterque eorum causam suam peroravissent, tunc fertur simius hanc sententiam dixisse: "Tu, lupe, non videris perdidisse quod petis; credo attamen te, vulpes, quod negas surripuisse". Cum leo, defectus annis et desertus viribus, iaceret spiritum extremum trahens, venit ad eum aper fulmineis dentibus et veterem iniuriam ictu vindicavit. Mox taurus infestis cornibus hostile corpus confodit. Asinus, ut vidit ferum leonem impune laedi, calcibus eius frontem extudit. At ille exspirans: "Heu! Ego indigne tuli fortes mihi insultare: quod autem cogor ferre te, naturae dedecus, bis mihi videor mori".
La traduzione italiana sarà disponibile a breve.