← Torna alle versioni

Cicerone sprona le autorità di Roma

Pagina 459 · Numero V480

Testo latino

Quamobrem autem in hoc provinciali delectu spem habeatis aliquam, causa nulla est: neque multi sunt et diffugiunt, qui sunt, metu oblato et, quod genus hoc militum sit, iudicavit vir fortissimus, M. Bibulus in Asia, qui, cum vos ei permisissetis, delectum habère noluerit. Nam sociorum auxilia propter acerbitatem atque iniurias imperii nostri aut ita imbecilla sunt, ut non multum nos iuvare possint, aut ita alienata a nobis, ut neque exspectandum (esse) ab iis neque committendum (esse) iis quidquam esse videatur. Regis Deiotari et voluntatem et copias, quantaecumque sunt, nostras esse duco; Cappadocia est inanis; reliqui reges tyrannique neque opibus satis firmi nec voluntate sunt. Mihi in hac paucitate militum animus certe non deerit, spero ne consilium quidem. Quid casurum sit, incertum est: utinam saluti nostrae consulére possimus! Dignitati certe consulemus.

La traduzione italiana sarà disponibile a breve.