← Torna alle versioni

Agire nella storia e scrivere di storia

Pagina 441 · Numero V450

Testo latino

Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit. Pulchrum est bene facére rei publicae, etiam bene dicére haud absurdum est; vel pace vel bello clarum fieri licet; et qui fecère et qui facta aliorum scripsère, multi laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et actorem rerum, tamen in primis arduum videtur res gestas scribére: primum, quod facta dictis exaequanda sunt; dehinc, quia plerique, quae delicta reprehenderis, malevolentia et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit. Sed ego adulescentulus initio, sicuti plerique, studio ad rem publicam latus sum ibique mihi multa advorsa fuère. Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute audacia, largitio, avaritia vigebant.

La traduzione italiana sarà disponibile a breve.