← Torna alle versioni
La scuola di Pitagora
Pagina 5 · Numero 2
Testo latino
Iam a principio Pythagoras philosophus, adulescentium, qui sese ad discendum obtulerant, ingenium perspiciebat. Eum qui exploratus ab eo idoneusque habitus erat, recipi in disciplinam statim iubebat et tempus certum tacere. Is autem qui tacebat, quae dicebantur ab aliis audiebat: neque percontari, si parum intellexerat, neque commentari quae audierat fas erat. Ubi discipuli res dedicerant, rerum omnium difficillimas, tacere et audire, tum quae audivissent scribere et quae ipsi opinarentur expromere potestas erat. Sed id quoque non praetereundum est: omnes, simul atque a Pythagora in disciplinam recepti erant, pecuniam quam habebant in medium dabant et societas inseparabilis coibatur.
La traduzione italiana sarà disponibile a breve.