← Torna alle versioni

Cicerone proconsole affronta una guerra di confine

Pagina 458 · Numero V479

Testo latino

TULLIUS M. F. CICERO PROCOS. S. D. COS. PR. TR. PL. SENATUI
Miseriae nostrae potius velim quam inconstantiae tribuas quod a Vibone quo te arcessebamus subito discessimus. Adlata est enim nobis rogatio de pernicie mea; in qua quod correctum esse audieramus erat eius modi ut mihi ultra quingenta milia liceret esse, illuc pervenire non liceret. Statim iter Brundisium versus contuli ante diem rogationis, ne et Sicca apud quem eram periret et quod Melitae esse non licebat. Nunc tu propera ut nos consequare, si modo recipiemur. Adhuc invitamur benigne, sed quod superest timemus. Me, mi Pomponi, valde paenitet vivére; qua in re apud me tu plurimum valuisti. Sed haec coram. Fac modo ut venias. (esse) ad vos putavi. Regis Antiochi Commageni legati primi mihi nuntiaverunt Parthorum magnas copias Euphratem transire coepisse; quo nuntio allato, cum essent nonnulli, qui ei regi minorem fidem habendam (esse) putarent, statui exspectandum esse, si quid certius afferretur.

La traduzione italiana sarà disponibile a breve.