← Torna alle versioni

Grande operosità di Catone

Pagina 49 · Numero 25

Testo latino

Cato in omnibus rebus singularis fuit industriae. Nam et agricola sollers et peritus iuris et magnus imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit. Quarum studium etsi senex quinquaginta annorum arripuerat, tamen in eis tantum progressum fecit ut nihil omnino reperiri possit neque ex Graecis neque ex Italicis rebus quod ei incognitum fuerit. Ab adulescentia confecit orationes, in quibus multum vigoris invenitur; senex historias scribere instituit. Earum sunt libri septem quorum primus continet res gestas regum populi Romani, secundus et tertius continent unde unaquaeque Italicarum civitatum orta sit, quam ob rem Origines omnes libros videtur appellavisse. In quarto autem bellum Punicum est primum, in quinto secundum. Pari modo reliqua bella prosecutus est usque ad praeturam Servii Galbae, qui diripuit Lusitanos. Atque horum bellorum duces non nominavit, sed sine nominibus res notavit. Sed in omnibus his libris multum industriae ac diligentiae comparet, nihil doctrinae. In Catone autem maximum mihi videtur quod ab adulescentia usque ad extremam aetatem rei publicae causa inimicitias suscipere non destiterit.

La traduzione italiana sarà disponibile a breve.