Piuttosto che scriverti, preferirei vederti
Testo latino
Cur enim tibi hoc non gratificer, nescio, praesertim cum his temporibus audacia pro sapientia liceat uti. Lentulo nostro egi per litteras tuo nomine gratias diligenter; sed tu velim desinas iam nostris litteris uti et nos aliquando revisas et ibi malis esse, ubi aliquo numero sis, quam istic, ubi solus sapére videare; quamquam, qui istinc veniunt, partim te superbum esse dicunt, quod nihil respondeas, partim contumeliosum, quod male respondeas; sed iam cupio tecum coram iocari, quare fac, ut quam primum venias neque in Apuliam tuam accedas, ut possimus salvum venisse gaudère; nam, illo si veneris, tamquam Ulixes cognosces tuorum neminem.
La traduzione italiana sarà disponibile a breve.
