← Torna alle versioni
Cesare corre ai ripari
Pagina 438 · Numero V445
Testo latino
At Caesar, etsi nondum eorum consilia cognoverat, temen et ex eventu navium suarum et ex eo, quod obsides dare intermiserant, fore id quod accidit suspicabatur. Itaque ad omnes casus subsidia comparabat. Nam et frumentum ex agris cotidie in castra conferebat et quae gravissime adflictae erant naves, earum materia atque aere ad reliquas reficiendas utebatur et quae ad eas res erant usui, ex continenti comportari iubebat. Itaque, cum summo studio a militibus administraretur, XII navibus amissis, reliquis ut navigari commode posset, effecit.
La traduzione italiana sarà disponibile a breve.