← Torna alle versioni

I difetti della moglie di Socrate

Pagina 32 · Numero 16

Testo latino

Xanthippe, Socratis philosophi uxor, morosa admodum fuisse fertur et iurgiosa irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem scatebat. Alcibiades has eius intemperies in maritum miratus interrogavit Socraten, quaenam ratio esset, cur mulierem tam acerbam domo non exigeret. “Quoniam,” inquit Socrates, “cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram.” Secundum hanc sententiam quoque Varro in satira, quam de officio mariti scripsit, “Vitium”, inquit, “uxoris aut tollendum aut ferendum est. Qui tollit vitium, uxorem commodiorem praestat, qui fert, sese meliorem facit.” Haec verba Varronis “tollere” et “ferre” lepide quidem composita sunt, sed “tollere” apparet dictum pro “corrigere”.

La traduzione italiana sarà disponibile a breve.