← Torna alle versioni

Ai filosofi non interessa la sepoltura

Pagina 50 · Numero 27

Testo latino

Nonne Theodori, Cyrenaei philosophi non ignobilis, costantiam admiramur? Nam cum rex Lysimachus cruci eum suffigi iussisset: "Ista horribilia", inquit, "istis purpuratis tuis esse possunt: mea quidem nihil interest humine ad sublime putrescam". Etiam Socratis mihi venit in mentem, qui, cum de immortalitate animorum disputavisset et iam mortis tempus urgeret, rogatus a Critone ubi locorum sepeliri vellet: "Multam", inquit, "operam, amici, frustra consumpsi: Critoni enim nostro non persuasi me hinc post mortem avolaturum, neque mei quicquam hic relicturum esse. Verumtamen, Crito, si me adsequi potueris, sepelito ut tibi videbitur; sed, mihi crede, nemo vestrum, cum hinc excessero, me consequetur". His asperior, Diogenes proici se iussit inhumatum. Tunc amici: "Volucribusne et feris escam te abiciemus?". "Minime", inquit, "sed bacillum apud me ponitote, quo feras abigam". "Quomodo poteris quaesiverunt illi, "si nihil senties?". "Quid igitur", respondit philosophus, "mihi ferarum laniatus oberit, nihil sentienti?".

La traduzione italiana sarà disponibile a breve.