← Torna alle versioni

Chi è l'uomo più beato?

Pagina 6 · Numero 3

Testo latino

Olim Solin, unus ex septem sapientibus ad Croesum, Lydorum regem, se contulit atque Sardibus, quod caput Lydiae erat, aliquot dies moratus est. Tum Croesus, qui se beatissimus omnium propter ingentissimas divitias putabat, thesauros suos aperuit atque omnem regiam gazam hospiti monstravit. Quae cum Solon vidisset et valde miratus esset, rex: "Tu," inquit, "Solon, prudentia et consilio omnibus, ut fama est, multo praestas; profecto multae nationes multique populi tibi noti sunt, quos adisti ut hominum varios mores et ingenia cognosceres. Dic mihi igitur: ubi terrarum, tua sententia, hominem beatissimum omnium vidisti?". Cui Solon: "Beatissimum omnium equidem Tellum Aheniensem iudico, cui satis pecuniae a dis donatum est, at corpus optima valetudine praeditum et valida mens et bene morata uxor, et optimi filii multique nepotes, quorum nullius funus vidit; praeterea munera et honores a civibus delata, et post longam vitam gloriosissimam mortem pro patria occumbere contigit".

La traduzione italiana sarà disponibile a breve.