← Torna alle versioni

Sviluppi della battaglia

Pagina 436 · Numero V440

Testo latino

Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quod neque ordines servare neque firmiter insistére neque signa subsequi poterant atque alius alia ex navi quibuscumque signis occurrerat se adgregabat, magnopere perturbabantur. Hostes vero notis omnibus vadis, ubi ex litore aliquos singulares ex navi egredientes conspexerant, incitatis equis impeditos adoriebantur, plures paucos circumsistebant, alii ab latere aperto in universos tela coniciebant. Quod cum animadvertisset Caesar, scaphas longarum navium, item speculatoria navigia militibus complèri iussit, et quos laborantes conspexerat, his subsidia submittebat. Nostri simul in arido constiterunt, suis omnibus consecutis in hostes impetum fecerunt atque eos in fugam dederunt, neque longius proséqui potuerunt, quod equites cursum tenère atque insulam capére non potuerant. Hoc unum ad pristinam fortunam Caesari defuit.

La traduzione italiana sarà disponibile a breve.