Cicerone compera statue
Testo latino
Quod ad me de Hermathena scribis, mihi pergratum est. Est ornamentum Academiae proprium meae, quod et Hermes commune omnium et Minerva singulare est insigne gymnasii. Quare, ut scribis, ceteris quoque rebus quam plurimis meum locum orna! Quae mihi antea signa misisti, ea nondum vidi; In Formiano sunt, quo ego nunc venire cogitabam. Omnia in Tusculanum deportabo. Caietam, si quando abundare incepereo, ornabo. Libros tuos conserva et scito eos me meos facete posse. Quod si perficio, supero Crassum divitiis atque omnium vicos et prata contemno.
La traduzione italiana sarà disponibile a breve.
