← Torna alle versioni
Un tranquillo anno di... prodigi
Pagina 117 · Numero 98
Testo latino
Romae et circa fulmine pleraque decussa sunt. Ancilla puerum unimanum peperit. Fregellis aedes Neptuni nocte patefacta est. Maris vituli cum exta demerentur, gemini vitelli in alvo eius inventi sunt. Arretii signum aeneum Mercurii sudavit. In Lucanis gregem vervecum, cum pasceretur et nocte in stabulo esset, flamma circumdata nihil adussit. Carseolis torrens sanguinis fluxit. Lupi urbem ingressi sunt. Praeneste lana volitavit. In Apulia mula peperit. Milvus in aede Apollinis Romae comprehensus est. Herennio consuli bis immolanti caput iocineris defuit. In sacro novemdiali cena deae posita a cane adesa est antequam delibata erat. Vulsiniis prima luce flamma caelo emicare visa est; cum in unum coisset, os flamma ferrugineum ostendit, caelum visum discedere, cuius hiatu vertices flammae apparuerunt. Lustrationibus prospere expiatum est. Nam totus annus domi forisque tranquillus fuit.
La traduzione italiana sarà disponibile a breve.