← Torna alle versioni

Il primo trionfo dei Romani sul mare

Pagina 120 · Numero 102

Testo latino

Duilio Cornelioque consulibus etiam mari congredi ausus est. Tum quidem ipsa velocitas classis comparatae victoriae auspicium fuit. Intra enim sexagesimum diem quam caesa silva fuerat centum sexaginta navium classis in anchoris stetit, ut omnes non arte factas, sed munere deorum conversas in naves atque mutatas arbores esse arbitrarentur. Proelii vero forma mirabilis fuit, cum illas celeres volucresque hostium naves hae graves tardaeque comprehenderent. Longe illis erant nauticae artes, detorquere remos et ludificari fuga nostras naves. Inectae sunt enim ferreae manus machinaeque validae, ante certamen multum ab hoste derisae, coactique hostes sunt quasi in solido decernere. Victor ergo apud Liparas mersa aut fugata hostium classe primum illum maritimum egit triumphum.

La traduzione italiana sarà disponibile a breve.