Testo latino
Plutharchus servo suo, nequam homini et contumaci, sed libris disputationibusuqe philosophiae aures inbutas habenti, tunicam detrahi ob nescio quod delictum caedique eum loro iussit. Coeperat verberari et obloquebatur se non meruisse ut vapularet, nihil mali, nihil sceleris admisisse. "Numquam irae indulgendum est," dicebat, "quia ira sapienti dedecori est. Me praesente atque audiente, de iracundiae malis saepissime disseruisti, sed nunc illarum disputationum mihi videris oblitus esse: non enim dubitas tu, qui philosophus videri gloriaris ac dici vis, irae indulgere." Tum Plutarchus, lente ac leniter: "Quid autem," inquit, "verbero, nunc ego tibi irasci videor? Ex vultune meo an ex voce an ex colore an etiam ex verbis correptum esse me ira intellegis? Mihi quidem neque oculi, opinor, truces sunt neque os turbidum, neque inmaniter clamo neque in spumam ruboremve effervesco, neque pudenda dico aut paenitenda, neque omnino trepido ira et gesito. Haec enim omnia, si ignoras, signa esse irarum solent". Et simul ad eum, qui caedebat, conversus: "Interim," inquit, "dum ego atque hic disputamus, tu hoc age".
La traduzione italiana sarà disponibile a breve.