← Torna alle versioni

I doveri del comandante e dei soldati

Pagina 266 · Numero 155

Testo latino

Lucius Aemilius Paulus, contione advocata, convenientem orationem habuit: unum imperatorem in exercitu providere et consulere, quid agendum sit, debere, nunc per se, nunc cum iis, quos advocaverit in consilium; qui non sint advocati, eos nec palam nec secreto iactare consilia sua. Militem haec tria curare debere, corpus ut quam validissimum et pernicissimum habeat, arma apta, cibum paratum ad subita imperia; cetera scire de se dis immortalibus et imperatori suo curae esse. In quo exercitu milites consultent, imperator rumoribus vulgi circumagatur, ibi nihil salutare esse. Se, quod sit officium imperatoris, provisurum ut bene gerendae rei occasionem iis praebeat: illos nihil, quid futurum sit, quaerere, ubi datum signum sit, tum militarem navare operam debere. Ab his praeceptis contionem dimisit, volgo etiam veteranis fatentibus se illo primum die, tamquam tirones, quid agendum esset in re militari, didicisse.

La traduzione italiana sarà disponibile a breve.