← Torna alle versioni
I capi delle tribù britanniche si organizzano
Pagina 438 · Numero V444
Testo latino
Quibus rebus cognitis principes Britanniae, qui post proelium ad Caesarem convenerant, inter se conlocuti, cum et equites et naves et frumentum Romanis deesse intellegerent et paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent, quae hoc erant etiam angustiora quod sine impedimentis Caesar legiones transportaverat, optimum factu esse duxerunt rebellione facta frumento commeatuque nostros prohibère et rem in hiemem producére, quod his superatis aut reditu interclusis neminem postea belli inferendi causà in Britanniam transiturum (esse) confidebant. Itaque rursus coniuratione facta paulatim ex castris discedére et suos clam ex agris deducére coeperunt.
La traduzione italiana sarà disponibile a breve.