← Torna alle versioni

I vecchi e i giovani

Pagina 126 · Numero 107

Testo latino

Et quoniam officia non eadem disparibus aetatibus tribuuntur aliaque sunt iuvenum, alia seniorum, aliquid etiam de hac distinctione dicendum est. Est igitur adulescentis maiores natu vereri exque iis deligere optimos et probatissimos, quorum consilio atque auctoritate nitatur; ineuntis enim aetatis inscitia senum constituenda et regenda prudentia est. Maxime autem haec aetas a libidinibus arcenda est exercendaque in labore patientiaque et animi et corporis, ut eorum et in bellicis et in civilibus officiis vigeat industria. Atque etiam cum relaxare animos et dare se iucunditati cupient, cavebunt intemperantiam, recordabuntur verecundiae, quod erit facilius, si in eiumodi quidem rebus maiores natu non interetunt. Senibus autem labores corporis minuendi, exercitationes animi etiam augendae sunt, danda vero opera, ut et amicos et iuventutem et maxime rem publicam consilio et prudentia quam plurimum adiuvent.

La traduzione italiana sarà disponibile a breve.