← Torna alle versioni

I primi re italici

Pagina 6 · Numero 4

Testo latino

Tradunt antiquissimis temporibus Ianum cum ingenti classe a Graecia in Italiam venisse et, occupato monte, urbem condidisse eamque ex suo nomine Ianiculum cognominavisse. Iano regnante, apud benigne hospitio exceptus est et apud Ianiculum arcem constituit, quae ex eius nomine Saturnia appellata est. Fama est Saturnum primum agriculturam docuisse ferosque homines ad civilem vitam eduxisse. Post Saturnum regnavit Picus, qui Aborigines in Italiam advenientes et sedem stabilem quaerentes excepit. Postea Fauno, Pici filio, regnante, in Italiam ab Arcadia Evander cum magna turba gentis suae pervenit et ob singularem eruditionem atque scientiam litterarum brevi tempore in tantam regis familiaritatem venit ut ab eo et agros et montem, quem postea Romani Palatinum dixerunt, acceperit. Narrant Evandrum primum Italicos homines legere et scribere docuisse. Denique Aeneas, Troia profugus fati voluntate, cum in Italiam classem appulisset, societatem cum rege Latino, Fauni filio, fecit eiusque filiam in matrimonium duxit.

La traduzione italiana sarà disponibile a breve.