← Torna alle versioni
La fine di Annibale
Pagina 431 · Numero V434
Testo latino
Hannibal enim uno loco se tenebat, in castello, quod ei a rege datum erat muneri, idque sic aedificaverat, ut in omnibus partibus aedificii exitus haberet. Huc cum legati Romanorum venissent ac multitudine domum eius circumdedissent, puer ab ianua prospiciens Hannibali dixit plures praeter consuetudinem armatos apparère. Qui imperavit ei ut omnes fores aedificii circumiret ac propere sibi nuntiaret, num eodem modo undique obsideretur. Puer cum celeriter renuntiavisset omnesque exitus occupatos ostendisset, sensit id non fortuito factum (esse), sed se peti neque se diutius vitam esse retenturum. Quam ne alieno arbitrio dimitteret, memor pristinarum virtutum venenum, quod semper secum habère consuerat, sumpsit.
La traduzione italiana sarà disponibile a breve.