← Torna alle versioni

Il senato corre ai ripari

Pagina 444 · Numero V457

Testo latino

Post paucos dies L. Saenius senator in senatu litteras recitavit, quas Faesulis adlatas (esse) sibi dicebat, in quibus scriptum erat C. Manlium arma cepisse cum magna multitudine ante diem VI Kalendas Novembres. Simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia nuntiabant, alii conventus fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia servile bellum movèri. Igitur senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi – ii utrique ad urbem imperatores erant, impediti ne triumpharent, calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendére mos erat –, sed praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum iisque permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum compararent. Ad hoc, si quis indicavisset de coniuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium servo libertatem et sestertia centum, libero inpunitatem eius rei et sestertia ducenta; itemque decrevère uti gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur pro cuiusque opibus, Romae per totam urbem vigiliae haberentur iisque minores magistratus praeessent.

La traduzione italiana sarà disponibile a breve.