Testo latino
Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago, aemula imperi Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevire fortuna ac miscère omnia coepit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, iis otium divitiaeque, optanda alias, oneri miseriaeque fuère. Igitur primo imperi, deinde pecuniae cupido crevit: ea quasi materies omnium malorum fuère. Namque avaritia fidem, probitatem ceterasque artes bonas subvortit; pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegére, omnia venalia habère edocuit. Ambitio multos mortales falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habère, amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aestumare magisque voltum quam ingenium bonum habère. Haec primo paulatim crescére, interdum vindicari; post, ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas inmutata, imperium ex iustissumo atque optumo crudele intolerandumque factum (est).
La traduzione italiana sarà disponibile a breve.