← Torna alle versioni
La nascita dell'imperialismo
Pagina 440 · Numero V449
Testo latino
Igitur initio reges – nam in terris nomen imperi id primum fuit – divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur; sua cuique satis placebant. Postea vero, quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepère urbes atque nationes subigére, lubidinem dominandi causam belli habère, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurumum ingenium posse. Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent neque aliud alio ferri neque mutari ac miscèri omnia cerneres.
La traduzione italiana sarà disponibile a breve.