← Torna alle versioni

Apollo e Diana

Pagina 5 · Numero 1

Testo latino

Inter deos et deas qui incolebant Olympum antiqui venerabant praesertim Apollinem et Dianam, geminos Iovis et Latonae filios. Hi nati sunt Deli, quae est parva insula illius maris quod Graeci appellant Aegaeum. Apollo et Diana pulcherrimi erant; ideo antiqui eos existimabant numina solis et lunae, quae sunt astra lucidissima caeli. Apollo praeterea inventor erat divinationis, musicae et medicinae, quas omnes putabant artes utilissimas hominum generi. Clarissimum oraculorum Apollinis fuit Delphis, quae est parva urbs Graeciae. Diana fuit praesertim dea silvarum et montium, quae peragrabat arcu et sagittis armata. Dianae silvae et fluvii grata erant; dea venatores protegebat, a quibus ei innumeri cervi et apri sacrificabantur. Diana fuit etiam patrona puellarum, quarum virtutem custodiebat.

La traduzione italiana sarà disponibile a breve.