Testo latino
Nec vero tantum armis et in campo, sed consiliis quoque et intra urbem cum rege Pyrrho dimicatum est. Quippe post primam victoriam intellecta vir callidus virtute Romana statim desperavit armis seque ad dolos vertit. Nam interemptos cremavit, captivosque indulgenter habuit et sine pretio restituit, missisque legatis in urbem omni modo adnixus est se facto foedere in amicitiam recipi. Sed et bello et pace et foris et domi omnem in partem Romana virtus tum se adprobavit, et Tarentina victoria ostendit populi Romani fortitudinem, senatus sapientiam, ducum magnanimitatem. Omnium virorum vulnera in pectore, multi hostibus suis morte sua commortui, omnium in manibus enses, et relictae in vultibus minae, et in ipsa morte ira vivebat. Quod adeo Pyrrhus miratus est ut diceret: <<O quam facile erat orbis imperium occupare, aut mihi Romanis militibus, aut me rege Romanis>>. Tanta autem festinatione ab iis qui superfuerunt exercitus reparatus est, ut Pyrrhus diceret: <<Video me plane procreatum Herculis semine, cui quasi ab angue Lernaeo caesa hostium capita quasi de sanguine suo renascuntur>>.
La traduzione italiana sarà disponibile a breve.