← Torna alle versioni

I Britanni si arrendono di nuovo

Pagina 439 · Numero V447

Testo latino

Commisso proelio diutius nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt ac terga verterunt. Quos tanto spatio secuti, quantum cursu et viribus efficére potuerunt, complures ex iis occiderunt, deinde omnibus longe lateque aedificiis incensis se in castra receperunt. Eodem die legati ab hostibus missi ad Caesarem de pace venerunt. His Caesar numerum obsidum quem ante imperaverat duplicavit eosque in continentem adduci iussit, quod propinqua die aequinoctii infirmis navibus hiemi navigationem subiciendam (esse) non existimabat. Ipse idoneam tempestatem nactus paulo post mediam noctem naves solvit. Quae omnes incolumes ad continentem pervenerunt. Sed ex iis onerariae duae eosdem portus quos reliquae capére non potuerunt et paulo infra delatae sunt.

La traduzione italiana sarà disponibile a breve.