Ieri ho cenato da Pompeo
Testo latino
Ego eo die casu apud Pompeium coenavi nactusque tempus hoc magis idoneum quam umquam antea, quod post tuum discessum is dies honestissimus nobis fuerat in senatu, ita sum cum illo locutus, ut mihi viderer animum hominis ab omni alia cogitatione ad tuam dignitatem tuendam traducére: quem ego ipsum cum audio, prorsus eum libero omni suspicione cupiditatis; cum autem eius familiares omnium ordinum video, perspicio, id quod iam omnibus est apertum, totam rem istam iam pridem a certis hominibus non invito rege ipso consiliariisque eius esse corruptam. Haec scripsi a.d. XVI Kal. Februarias ante lucem: eo die senatus erat futurus. Nos in senatu, quemadmodum spero, dignitatem nostram, ut potest in tanta hominum perfidia et iniquitate, retinebimus; quod ad popularem rationem attinet, hoc videmur esse consecuti, ut ne quid agi cum populo aut salvis auspiciis aut salvis legibus aut denique sine vi posset. De his rebus pridie, quam haec scripsi, senatus auctoritas gravissima intercessit, cui cum Cato et Caninius intercessissent, tamen est perscripta; eam ad te missam esse arbitror: de ceteris rebus, quidquid erit actum, scribam ad te et, ut quam rectissime agatur, omni mea cura, opera, diligentia gratia providebo.
La traduzione italiana sarà disponibile a breve.
