← Torna alle versioni

Annibale fugge da Cartagine

Pagina 430 · Numero V430

Testo latino

Hoc responso Carthaginienses cognito Hannibalem domum et Magonem revocaverunt. Huc ut rediit, rex creatus est, postquam praetor fuerat, anno secundo et vicesimo. Ut enim Romae consules, sic Carthagine quotannis annui bini reges creabantur. In eo magistratu pari diligentia se Hannibal praebuit, ac fuerat in bello. Namque effecit ex novis vectigalibus non solum ut esset pecunia, quae Romanis ex foedere penderetur, sed etiam superesset, quae in aerario reponeretur. Deinde anno post M. Claudio L. Furio consulibus Roma legati Carthaginem venerunt. Hos Hannibal ratus sui exposcendi gratià missos (esse), navem ascendit clam atque in Syriam ad Antiochum profugit. Hac re palam facta Poeni naves duas, quae eum comprehenderent, si possent consequi, miserunt, bona eius publicaverunt, domum a fundamentis disiecerunt, ipsum exulem iudicaverunt.

La traduzione italiana sarà disponibile a breve.